Carnelevarium,[1] sive carnelevamen,[1] sive carniprivium,[1] est tempus festum ante Quadragesimam praecipue in terris Catholicis diversis commissationibus celebratum. Nomen deducitur a more mediaevali sub Diem Cinerum carnis levandae vel removendae, nam carnelevarium erat ultimum tempus quo caro libere edi poterat. Hoc festum, circa finem hiemis incidens, etiam consuetudines paganas incorporat.
Praecipuum Carnelevarii est hilaritas hominum qui alienam vestem induunt, personas habent, saltant, clamant, bibunt, edunt.
Die Cinerum autem omnia finita sunt, ut dicunt. Carnelevarii tempus incipit aut Sollemnitate Epiphaniae Domini sive die 6° mensis Ianuarii aut die Sancti Martini sive die 11° mensis Novembris. Carnelevarium Rhenanum exempli gratia incipit die Epiphaniae vel acuratius undecimo die undecimi mensis undecima hora et undecima minuta.
Saepenumero Carnelevarium in regionibus Ecclesiae Catholicae Romanae celebratur, sed aliquando etiam in terris Protestantium, praecipue in urbe Helvetica Basilea, ubi autem Carnelevarium contra morem Catholicum post Diem Cinerum celebratur. In regionibus Alamannorum, carnelevarium Alamannicum multis moribus paganis celebratur.