Carnelevarium Alamannicum

Carnelevarium Alamannicum[1] carnelevarium est modo Alamannorum celebratum. A carnelevario Rhenano eo distinguitur quod mores minus ad saeculum XVIII spectant quam ad memoriam paganorum.

Regiones eiusmodi carnelevarii sunt Alsatia, Badenia et Virtembergia, Helvetia.

Magnae civitates carnelevarii Alamannici sunt Rotovilla, Villinga, Basilia, Lucerna, minores sunt Sumelocenna, Oberndorfium, Doneschinga.

Nomen eiusmodi carnelevarii est Germanico sermone Fasnacht, Fastnacht vel similia. Secundum etymologiam popularem hoc verbum "noctem ante ieiunia" dicere vult. Rerum etymolgicarum periti autem dubitant de significatione fasa, fortasse origo carnelevarii minus ieiunia quam feria fertilitatis pagana fuit.

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne