Carolus Calenda, vulgo Carlo Calenda (natus Romae die 9 Aprilis 1973), est administrator societatis mercatoriae et politicus Italicus, a die 13 Octobris 2022 senator Rei Publicae Italicae atque a die 13 Octobris 2022 secretarius factionis politicae Azione (‘Actio’), quam ipse condidit.
In officio politico Matthaei Renzi factus est minister incrementi oeconomici (Italice: ministro dello sviluppo economico), quod munus postea Paulus Gentiloni confirmavit. Anno 2016 factus est permanens legatus apud Unionem Europaeam.[1]
Filius est moderatricis cinematographicae Italicae Christinae Comencini.