Carolus Leisner (natus die 28 Februarii 1915 in Rees – mortuus est propter phthisim morbum implicatum inter captivitatem die 12 Augusti 1945 in sanatorio in Planegg) fuit diaconus qui die 14 Decembris 1941 a Nazistis comprehensus et et in vinculis in Castro ad captivos concludendos posito [1] prope Dachanum coniectus est, quia inter dictaturam Nazistam contra tyrannidem pugnavit et Adolphum Hitler acri subtilique ingenio et iudicio percensuit.
Ibi die 17 Decembris 1944, legitimo episcopo Clemente Augusto Come de Galen consentiente, ab episcopo Francico etiam captivo Gabriele Piguet presbyter ordinatus est.
Die 23 Iunii 1996 papa Ioannes Paulus II eum beatum fecit. Dies festus eius die 12 Augusti celebratur.