Carolus I (imperator Austriae)

Imperator Carolus I Austriae, Rex Carolus IV Hungariae
Coronatio anno 1916 in Hungaria
Zasche, anno 1919: gryllus de Caroli reditu in patriam Helveticam, ubi Habsburgorum origo
Autocinetum imperiale

Carolus I, plenius Carolus Franciscus Iosephus Ludovicus Hubertus Georgius Otto Maria (natus[1] in castro Persenbeug? in Austria Inferiore apud Mellicum die 17 Augusti 1887; mortuus Funchal? in Insula Materiae die 1 Aprilis 1922), Imperator Austriae(en), Rex Hungariae(en), et rector aliarum(en) monarchiae Habsburgianae(en) civitatum a mense Novembri anni 1916 ad monarchiam abolitam mense Aprili anni 1918, Ultimus fuit monarchiarum Domus Habsburgiana-Lotharingiana(en) qui in Imperio Austro-Hungarico| dominabatur. Carolus, filius Ottonis Francisci Iosephi Caroli Ludovici Mariae, Archiducis Austriae(en) et Mariae Iosephae, Principissae Saxoniae (1867–1944)(en) factus est praesumptivus(en) Francisci Iosephi I imperatoris, cum Franciscus Ferdinandus, archidux Austriae, eius patruus, per insidias anno 1914 interfectus esset(en). Zitam de Bourbon-Parma principissam anno 1911 uxorem duxit. Anno 2004 a Ioanne Paulo Papa II beatificatus est.

  1. Theodisce Karl Franz Josef Ludwig Hubert Georg Otto Maria ; Hungarice Károly Ferenc József Lajos Hubert György Ottó Mária.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne