Familia
Memoria
Carolus Iesualdus[1]ut in eius scriptis nomen apparet sive posteriore tempore Carolus Gesualdus,[2] (Venusii, 8 Martii 1566–Iesualdi Campaniae, 8 Septembris 1613), Venusii princeps et Compsae comes, fuit Italicus homo nobilis, testudinista, compositor, homicida; qui, artifex Renascentiae exeunte, madrigales et musicam sacram summe significantem insigniter composuit, quae lingua chromatica utitur non iterum usque ad saeculum undevicensimum exeunte audita.
Familia Iesualdi principatum Venusii anno 1560 adquisiverat. Avunculus compositoris fuit Carolus Borromaeus, deinde Sanctus Carolus Borromaeus; mater praeterea, Girolama, fuit fratris filia Pii Papae IV.