Familia
Memoria
Carolus Magnus, etiam Karolus Magnus appellatus (Francogallice Charlemagne; Theodisce Karl der Große) (742–814), fuit Rex Francorum ex anno 768 et Imperator Romanorum ex anno 800 ad mortem. Regnum Francorum in imperium auxit quod multas partes Europae Occidentalis et Mediae complexus est. Per suum regnum et imperium, Italiam vicit, et nomine Imperatore Augusto[1] diadema e manibus Leonis Papae III die 25 Decembris 800 accepit.
Coniungitur eius dominatus cum Renascentia Carolingiana, recreatione artis, religionis, culturae, Ecclesia Catholica adiuvante. Ipse per victorias externas et correctiones internas Europam Occidentalem et Media Aeva Europaea definire adiuvit. Carolus I in indicibus regnalibus Germaniae, Sacri Romani Imperii, et Franciae numeratur.
Carolus, filius Regis Pippini Brevis et Bertradae Lauduni, reginae Francicae, patri anno 768 succedens, primum cum Carlomanno I fratre rexit. Saepe subicitur coniunctio fratrum infelix fuisse, sed etiam subiciuntur impedimenta ab annalium scriptoribus in maius extulisse.[2]