Castellum Versaliense[1] Versaliis in urbe Franciae iacet, haud procul a Lutetia distans. Fuit olim domus regum Francorum: ibi enim Ludovicus XIII castellum venatorium anno 1624 construi iussit; ibi ab anno 1661 palatium aedificandum esse constituit Ludovicus XIV.
Opus arte Baroca aedificatum, cuius maxima longitudo est plus medii chiliometri, in Europa summum domus regiae faciendae fastigium habebatur[2], ut saeculis decimo septimo et duodevicesimo multis aliis exemplari esset.
A saeculo undevicesimo castellum museum est. Sicut horti lati cum tribus villis amoenis visitatoribus patet. Cum pars media, ubi sunt oeci publici saeculorum decimi septimi et duodevicesimi, integer visi potest, latera aedificii museo historiae Francicae saeculo unevicesimo instituto locum praebent. Anno 1979 castellum Versaliense ab UNESCO mundi hereditas declarata est.