Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Catalaunia sive Catalonia (-ae, f.; Catalane Comunitat Autònoma de Catalunya; Hispanice Comunidad Autónoma de Cataluña; Aranice Comunautat Autonoma de Catalonha) est communitas autonoma Hispaniae, quae finibus habet ad septentrionem Francogalliam et Andorram, Aragoniam ad occidentem, et Regionem Valentianam ad meridiem, 580 km litoris ad Mare Mediterraneum.
Publicae linguae Catalana et Hispanica et Occitana ("Aranica" appellata) sunt.
Catalaunia Communitas autonoma Hispaniae, cum regionis historicae statu Hispanica in constitutione. Mense Septembri anno 2005, Parlamentum Catalaunicum decrevit Catalauniam civitatem esse in novi Catalanici Statuti (autonomicae basicae? legis) praeambulo, sed secundum Hispanicam gubernationem, haud legitimam validitatem? habet, quia Constitutio Hispanica indissolubilem "Hispanicae nationis unitatem" recognoscit.
Cuius terrae historicae Principalitatis Catalauniae territorii magnae parti respondet et caput Barcino est. Communitas Autonoma Catalauniae aream 32 114 km² tegit cum 8 005 784 incolarum anno 2024.[1] Immigrantes 10,2 centesimas omnium incolarum repraesentant.[2]