Catilinae coniuratio (Sallustius)

Vide etiam paginam fere homonymam: Catilinae coniuratio.
Ciceronis Orationes in Catilinam, a Caesare Maccari anno 1888 picta
Exemplum Catilinae coniurationis

De coniuratione Catilinae aut Bellum Catilinae aut Bellum Catilinarium[1] est liber historiographi C. Sallustii Crispi, in quo Catilinae coniuratio L. Sergii Catilinae anno 690 ab urbe condita (63 a.C.n.) describitur. Qui cupiditate rei publicae capiundae incensus Ciceronem consulem aliosque senatores necare, rem publicam insidiis capere, se ipsum consulem facere decrevit. Quo autem impeditus est, cum multi coniuratorum Romae iam necarentur, ut exercitu senatum oppugnare ultimam rationem esse Catilinae videretur. Catilina desperatus cum exercitu plerique suorum apud Pistoriam duo exercitus senatus oppugnaverunt tanta audacia, ut nemini vita remaneret.

Sallustius ipse adulescens de re publica senator milesque meritus est. A moribus corruptis territus rostra reliquit, et historias scribere decrevit. Excusatio scribendi neque de re publica merendi invenitur in Coniurationis Catilinae prooemium (capita 1–5).

  1. Sallustius, "De coniuratione Catilinae", Les Belles Lettres, "C.U.F.", Lutetia, 2003, p. 54, nota 1 (Francice).

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne