Cena regum Persarum seu Cena regia, ita a scriptoribus Graecis et Romanis appellata (Graece τὸ βασιλέως δεῖπνον), fuit collectio et distributio diurnaria ciborum ad mensas regis aulaeque regalis Persicae destinatorum; ibi enim cenabant quotidie quindecim fere milia hominum, pretio 400 talentorum argenteorum.[1] Rex interdum amicis particularibus fercula misit, interdum ad mensam regiam invitavit.[2] Systema cenae regiae a nonnullis auctoribus antiquis descripta erat, inter quos Ctesia.[3] Tabula quantitatis ciborum per diem congessorum a Polyaeno in libro cuius titulus est Strategemata etiam hodie servatur, cum qua comparare possumus res varias in tabulis Persepolitanis denotatas.[4] Cenas ab urbibus Thraciae et Macedoniae regi Xerxi anno 480 a.C.n. paratas breviter describit Herodotus;[5] mensam regiam post expeditionem in Cadusios deficientem refert Plutarchus.[6]
Scriptores enim Graecoromani luxuriam regis Persarum saepe vituperant; ei autem qui aulam Persicam profundius cognoverunt modestiam regis et continentiam corroborant.[7] Multi de inventione novorum ferculorum ad cenam regiam destinatorum loquuntur.[8] Multitudinem coquorum, pistorum, pincernarum qui regi servabant Parmenio (regi Alexandro dux exercituum) refert.[9] De oleis ad coquinam regiam paratis saepius legimus,[10] de aqua "aurea" regibus reservata,[11] de vino Chalybonio seu "de Helbon".[12]