Ceratinum (e verbo Graeco κέρας, κέρατοςː 'cornu') -vel fortasse potius ceratina, quoniam plura sunt- est proteina fibrosa cytosceleti in ceratinocytis producta. E diametri magnitudine (circiter 10 nm) inter filamenta media ponitur. Ceratinum durum in animalium cornu, capillis, villis, lana, unguibus, pennis invenitur. Ceratinum mollius in cellulis vivis versatur. In strato superficiali cutis humanae (necnon aliorum mammalium) cellulae epitheliales epidermidis iam mortuae cumulantur, in quibus paene nihil nisi ceratinum valde compressum remanet. Illud impermeabile tegumentum totum corpus protegit tam adversus solis radios quam contra bacterias. Ceratina intracellularia (endoceratina) a ceratinis extracellularibus (extraceratina) distingui solent