Chimaera, Graece Χίμαιρα 'capra', fuit fera mythologica, quae in Lycia Iobate rege homines et pecudes vexabat. Cui monstro triformi caput leonis erat, cauda draconis et medium corpus caprae flammas exspirantis. Chimaera rebus gestis Bellerophontis inserta est, nec multum, praeter quod a Bellerophonte Pegaso vecto occisa est, apud antiquissimos narratum est.
Etiam asteroides Chimaerae nomine ornatus est.