Chorea silvestrium[1] seu chorea sarracenica,[2] Francogallice postea Bal des ardents scil. ballatio ardentium appellata, fuit spectaculum saltatorum personatorum Lutetiae die 28 Ianuarii 1393 actum,[3] Carolo VI rege Franciae et quinque nobilibus participibus. Face a Caroli fratre Ludovico duce Aurelianensi allato, vestimenta arserunt saltatorum, ex quibus quattuor igni sunt interfecti, sed Carolus et alius superstites fuerunt. Spectaculum fidem regi labefactavit, et Parisienses hoc indicium aulae luxuriae habentes minati sunt seditionem contra nobiles potentiores movere. Populus indignabundus regem ac ducem Aurelianensem, a scriptore rerum gestarum etiam conatús regicidii et veneficii accusatum, paenitentiam agere coëgit.
Elizabetha Bavariae, uxor Caroli, saltationem habuit ut secundas asseclae nuptias celebret. Historici credunt eam fortasse fuisse charivarium, saltatoribus partes agentibus hominum ferorum daemonicorum. Saltatio in annalibus monachi S. Dionysii et Ioannis Froissartii descripta est, et depicta a magistro Michaelis Burgundiae et aliis in pluribus chirographis saeculi XV. Etiam fortasse Edgaro Allan Poe argumentum scaenae fabulae Hop-Frog dedit.