Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Christopolis (Anglice Christchurch; Maorice Ōtautahi[1]) est urbs circiter 350 000 incolarum, secunda Novae Zelandiae in orientali Insulae Australis regione sita. Die 4 Septembris 2010, terrae motus magnitudinis 7.1 Christopolim affecit, quae in circulo ignis Pacifico iacet; firmorum aedificiorum gratia, solum duo homines mortui sunt. Die autem 22 Februarii 2011, multi terrarum motus urbem vastavit, homines centum octoginta quinque interficientes.
Die 15 Martii 2019, ad duas meschitas, impetus tromocratiae ratione rassismi islamophobici factus est, quinquaginta homines necans.