Chronica Nestoris[1] (Russice Повѣсть времѧньныхъ лѣтъ, "narratio annorum praeteritorum"), Kioviae circiter anno 1118 perfecta, sunt antiquissimum corpus quod exstat annalium Russiae Kioviensis. Variae versiones paulo differentes in variis copiis conservatae notae sunt.
Haec chronica longe Nestori chronographo ascripta sunt, sed hoc nomen in uno tantum codice reperitur: exemplare Chlebnikov chronicorum Hypatianorum. Hodie plurimi historici credunt Nestorem non primum chronicorum auctorem fuisse, sed annalia anteriora retractavisse.
Opus genealogiâ Biblica incipit, deinde historiam antiquae Russiae ab anno 852 usque ad annum 1117 (in tertia versione) tractat.
Nomen operis Russicum a prima sententia deducitur: "Се повѣсти времѧньных лѣт ‧ ѿкуду єсть пошла рускаꙗ земѧ ‧ кто въ києвѣ нача первѣє кнѧжит и ѿкуду рускаꙗ землѧ стала єсть"[2] ("Haec est antiquorum temporum historia, unde Russorum gens provenerit, quis Kioviae regnare coeperit, atque unde terra Russica orta sit").[3]