Regio: | Regio I |
---|---|
Genus aedificii: | Triclinium |
Sacratum: | saeculum fere VI |
Patronus: | |
Architectus: | |
Chrysotriclinium sive "Aureum Triclinium"[1] (Graece Χρυσοτρίκλινος) fuit aula sollemnis et triclinium, media urbe Constantinopoli sita, saeculo fere VI aedificatum et ab initio pars Palatii Magni sed post restructiones Nicephori Phocae pars Palatii Bucoleontis. Basilica Sancti Vitalis Ravennas, quae et ipsa saeculo VI medio iussu Iustiniani constructa est, formam similem habere censetur; e quibus aedificiis Carolus Magnus sacellum Palatinum Aquisgranense circa annum 792 designari iussit.