Circuitus electricus est rete vel ansula clausa [1] elementorum electricorum, qualia sunt resistores, transistores, capacitores, et alia, quae fluxu electronum conectuntur. Quamquam huic generi similis est circuitus electronicus, in quo ratio et disciplina similis est, tamen usu multum differt. In circuitu electrico vis magna et machinae adhibentur. In circuitu electronico contra informatica, communicatio, ratiocinatio, et similia usurpantur. Circuitus electronicus elementa activa continet. Haec retia, quae brevia sed non linearia sunt, instrumenta requirunt quae machinatoribus facultatem dant in omnibus circuitus locis magnitudinem tensionum cursuumque praedicendi.