Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Civitates Foederatae Americae[1] (Anglice United States of America), breviter Civitates Foederatae[2][3][4][5] et CFA[6] (Anglice USA),[7] sunt civitas sui iuris plerumque in America Septentrionali sita. Quae in quinquaginta civitatibus, uno districtu foederali, quinque maioribus territoriis se gubernantibus, 326 reservatis Indianorum terris, atque variis possessionibus insularibus consistit.[8]
Americani sunt natio phyletice ethniceque diversa, quam saecula immigrationis formaverunt. Caput est Vasintonia, cui nomen iustum est Districtus Columbiae, et urbs frequentissima est Novum Eboracum.
Civitas, quae aream superficialem 9.83 millionum chiliometrorum quadratorum praebet et plus quam 305 milliones incolarum habet, obtinet omnium orbis terrarum civitatum locum tertium vel quartum, quod ad areae magnitudinem attinet, et locum tertium quod ad magnitudinem terrarum et numerum incolarum attinet. Civitas propter magnam immigrationem gentium in numero divitissimarum varietate humana civitatum orbis terrarum habetur, si cultura hominum et stirps comparantur. Oeconomia eius est maxima orbis terrarum, cuius proventus domesticus grossus (PDG) anno 2008 US$14.3 trillione (23% totius mundi ad PDG nominale et prope 21 centesimas de paritate potestatis emptionis) aestimatus est.[9][10]
Civitas a Tredecim Coloniis Britanniarum Regni secundum Orientalem Oram condita est, quae die 4 Iulii 1776 Declarationem Libertatis promulgaverunt, earum libertatem a Britannia et earum formam foederationis se adiuvantem adfirmans. Civitates seditiosae Regnum Britanniarum in Bello Libertatis Americanae vicerunt—primo coloniali libertatis bello prospero.[11] Conventus Philadelphiae praesentem Constitutionem Civitatum Foederatarum sanxit die 17 Septembris 1787, cuius ratificatio proximo anno civitates fecerunt partes unius reipublicae, validam sedem imperii habentes. Gubernatio Civitatum Foederatarum anno 1789 coepit. Rogatio Iurum, quae in decem emendationibus constitutionis consistit, multa principalia iura civilia praestans, anno 1791 sancta est.
Civitates Foederatae magnam regionem Emptione Ludoviciana a Francia saeculo undevicensimo ineunte emerunt, et parvum tractum Foedere Adams-Onís ab Hispania, Terram Oregonensem a Britanniarum Regno, amplum tractum in Bello Mexici et Civitatum Foederatarum a Mexico, et iterum magnum tractum Emptione Alascana a Russia adeptae sunt, et in dicionem suam respublicas Texanam et Havaianam redegit. Dissensio inter Meridianam agrariam et Septentrionalem industrialem quod attinet ad iura civitatum et expansio servitutis Bellum civile Civitatum Foederatarum decennium 187 incitaverunt; victoria autem Septentrionum perennem reipublicae fissuram prohibuit, et legitimum servitutis finem in Civitatibus Foederatis promovit. Ante decennium 188, oeconomia civitatis iam fuit maxima orbis terrarum.[12] Bellum Hispaniae et Civitatum Foederatarum et primum bellum mundanum statum reipublicae confirmaverunt opum. Anno 1945, Civitates Foederatae ex secundo bello mundano emerserunt prima civitas arma nuclearia habens, perennis Concilium Salutis Consociationis Nationum sodalis, et condens NATO sodalis. Finis Belli Frigidi et dissolutio Unionis Sovieticae Civitates Foederatas solam civitatem praepotentem effecerunt. Civitas circa 50 centesimas erogationum per orbem terrarum pro militia et apparatibus belli erogat, et est princeps vis oeconomica, politica, et culturalis in mundo hodierno.[13]
Iosephus Biden praeses quadragesimus sextus est.