Civitates Foederatae Occidentales, saepissime Occidens Americanus et Occidens tantum appellatae, sunt regio quae occidentalissimas Civitatum Foederatarum civitates a maioribus traditas comprehendit. Quia respublica condita ad occidentem processit, significatio notionis occidentis per tempus mutata est. Ante circa 1800, iugum Montium Appalachianorum limes occidentalis videbatur. Ex quo tempore, limites ulterius processerunt, et Flumen Mississippiense orientalissimus Occidentis limes qui fieri poterat appellabatur.
Occidens aequa et planities aridas et semiaridas et montes silvosos plerumque comprehendit.
Saeculo vicensimo uno, civitates quae regionem a Montibus Saxosis et Pelvi Magna ad Oram Occidentalem amplectuntur Occidentem Americanum constituere plerumque habentur.
Maxima urbs in regione est Angelopolis, in Ora Occidentali sita. Aliae Orae Occidentalis urbes maiores sunt Didacopolis, Bernardinopolis, Iosephopolis, Franciscopolis, Quercupolis, Bakersfieldia, Sacramentum, Seattlum, Tacoma, et Portlandia. Urbes in civitatibus montanis prominentes sunt Denverium, Fontes Coloratenses, Phoenix, Tucson, Albuquerque, Campi, Urbs Lacus Salsi, Boise, El Paso, et Cheyenne.