Claudius Ptolemaeus (Graece Κλαύδιος Πτολεμαῖος), vulgo Ptolemaeus, fuit mathematicus, geographus, astronomus, atque astrologus Graecus, qui saeculo secundo Alexandriae vixit. Maxime innotuit operibus Syntaxis mathematica, Geographia, et Apotelesmatika (Ἀποτελεσματικά, sive Quadripartitum), quae non solum in Europa, sed etiam in Arabia et mundo Musulmano nota sunt.
Apud Bibliothecam Alexandrinam versatus est inter annos c. 127 et 145. Praeter astronomiam etiam astrologiae, arti illis temporibus legitimae, operam dedit.