Cliodynamica (Clio, musa historiae, + dynamica, studium mutationis per tempus[1]) est transdisciplinaria investigationis regio, quae evolutionem culturalem, historiam oeconomicam, cliometricam, macrosociologiam, mathematicam rationum historicarum examinationem per longue durée, et constructionem explicationemque repositoriorum datorum historicorum coniungit.[2] Cliodynamica historiam aestimat scientiam esse. Exercitatores rationes quae rationes dynamicas sicut ortus casusque imperiorum, incrementa imminutionesque multitudinum, divulgatio exitusque religionum explicant.[3][4] Haec rationes in exemplaria numeralia convertunt; denique, praedictiones exemplarium cum datis comparantur. Ergo, construere et explicare repositoria datorum historicorum et informationem archaeologicam est unus e finibus cliodynamicae maximi momenti.[5]