Cocos nucifera

Cocos nucifera

Monocotyledones 
Commelinidae 
Ordo : Arecales 
Familia : Arecaceae 
Subfamilia : Arecoideae 
Tribus : Cocoeae 
Genus : Cocos 
Species : C. nucifera 
Cocos nucifera 
L.  
Conservationis status
secure

Cocos nucifera[1] (binomen a Carolo Linnaeo statutum) est utilissima familiae Arecacearum planta, sola generis Cocois species, magna palma, quae ad 30 metra alta crescit, foliis pinnatis 4–6 metra longis, pinnis 60–90 centimetra longis. Foliis veteribus se defringentibus, truncus manet levis quasi rasilis. Nucem Indicam producit.

Nux in Ora Harenae Atrae Insulae Hawaiorum germinat.

Cocos nucifera per tropicas colitur pro multis usibus, culinariis et non culinariis, et aliquando est pro ornamento. Paene omnis eius pars usus humanos habet. In caelis frigidioribus (sed non minus quam USDA Zona 9), cocois similis, Syagrus romanzoffiana, in architectura terrestri adhibetur. Eius fructus sunt "nucum" cocois similes, sed multum minores. Olim classificatus est in genere Cocois, sed deinde ad genus Syagrum motus est. Beccariophoenix alfredii, palma in Madagascaria recentius inventa, est cocois similior Syagru romanzoffiana.

Cocos per paene omnibus terras tropicas viget, partim ab hominibus maritimis adiuta. Fructus est levis, aquam magnopere resistens, unde se fluctibus marinis trans spatia ampla dispergere potest.[2] Fructus mari conlectus tam septentrionalis quam Norvegia potest vivere. In Havaiis, cocos habetur introductio Polynesia, ad insulas a nautis Polynesiis primum adlata a patriis in Oceania Australi. Adsunt in paene omnibus locis inter 26°N et 26°S, interioribus Africae Americaeque Australis partibus exceptis.

Naturalis Cocois nuciferae habitatio.

Plantae flores sunt polygamomonoecii, masculinos femineosque partes in eadem inflorescentia habentes. Florescentia perpetuo agitur. Plurimae plantae habentur vicissim transpollinare,? sed aliquae varietates nanae se pollen dant. Plantae nux revera est endospermium edule, in interiore putaminis superficie situm. Intra stratum endospermii, nux aquam cocois[3] continet, perlucidum dulce salsumve, aut dulce salsumque liquidum.

  1. Genetivo Cocois nuciferae, e.g. Ioannes Christianus Felix Baehr, coll., Ctesiae Cnidii operum reliquiae (Francofurti ad Moenum: 1824), p. 327; rarius Cocotis, e.g. Henricus Fridericus Link, Elementa Philosophiae Botanicae (Berolini: 1824), p. 321.
  2. Foale, M. "The Coconut Odyssey: the bounteous possibilities of the tree of life." Australian Centre for International Agricultural Research 2003
  3. "Aqua cocois": Hamburger Garten- und Blumenzeitung (1852) p. 204; cf. "lac cocois" ibidem p. 210

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne