Codex Leningradensis,[1] e collectione Abrahami Firkovich(en), est veterrimus codex manu scriptus, qui integrum Veteris Testamenti textum lingua Hebraica (sive Tanach) continet. Sunt quidem notae partes antiquiores (vide etiam: Manuscripta Maris Mortui), etiam versionis Graecae exemplaria (Septuaginta) longe antiquiora exstant, sed nullum manuscriptum textum integrum praebet. Codex Leningradensis iure optimum Masoretici textus exemplar habetur.
Hic codex, cum urbs Leningrad anno 1991 denuo Sankt-Peterburg nominata sit, Codex Petropolitanus interdum vocatur. Quod aptum non est, quia hoc nomen pro codice prophetarum anno 1876 publicato (bibliothecae sigla: MS. Heb B 3) adhiberi solet. Hic circiter centum annis antiquior est (ex anno 916), sed tantum libros prophetarum continet.