Coleoptera aquatica sunt coleoptera quae ad vitam aquaticam omnibus eorum circuli vitae temporibus apta sunt. Plurima coleoptera aquatica solum in aqua dulci vivere possunt, sed aliquot species maritimae in zona interaestuali? vel zona littorali habitant. Circiter 2000 specierum verorum coleopterorum aquaticorum in omnibus orbis terrarum regionibus inveniuntur.[1]
Multa coleoptera aquatica bullam aeris, cavum elytrorum rite appellatum, sub abdomen ferunt, quod aerem praebet, prohibens ne aqua in spiracula intret.[2] In aliis, superficies exosceleti ad plastron formandum immutatur, quod rectam gasorum commutationem cum aqua sinit. Aliquot coleopterorum aquaticorum familiis sunt fimbriata crura posteriora ad natationem apta, quibus autem plurimae species carent. Plurimae coleopterorum aquaticorum familiis sunt larvae quae etiam aquaticae sunt; multis autem generibus sunt larvae aquaticae sed adulti terrestres.[3][4]