Collectio pittaciorum est collectio pittaciorum cursualium et rerum coniunctarum. Cum philatelia cognata est, quae est studium pittaciorum. Una est e gratissimis mundi populo avocamentis ex saeculo undevicensimo exeunte, cum hodiernus cursus publicus rapide cresceret.[1] Collectio pittaciorum facta est avocamentum collectorum paene perfectum quia pittacia nova semper distribuuntur cum quaeque civitas suas proprietates per pittacia divulgare petiit. Quia nonnulla pittacia rara fiunt, internationalis pittaciorum mercatura viget.
Niger As, primum mundi pittacium cursuale, a Britanniarum Regno anno 1840 distribui coepit. Iuvenem Victoriam Reginam effinxit. Sine perforationibus (imperforatum) factum est, et ergo opus erat chartam pittaciorum forficibus secare. Exempla Nigri Assis non adhibita rarissima sunt, sed exempla adhibita quotidiana sunt, emique possunt pro $20 ad $200.