Collegium Christi[1][2] est secundarium puerorum oecotropheum et schola diurna libera et Anglicana, Christopoli in media urbe Novae Zelandiae sita. Quod collegium, schola primis colonis dicata annoque 1850 a Reverendo Henrico Jacobs Lytteltoniae in oppido condita, est veterrima schola libera Neozelandiensis. Huic institutioni hodie sunt 647 fere discipuli ab anno scholastico nono ad annum scholasticum tredecimum. Sententia scholae est "Bene tradita, bene servanda."
Inter notissimos scholae alumnos fuit Carolus Upham (1908–1994), unus e tribus hominibus qui Crucem Victorianam bis accepit, solus qui duas cruces Victorianas per secundum bellum mundanum accepit, et solus miles pugnans qui hoc praemium bis accepit.[3] Upham ergo miles Consortionis Populorum per illum bellum decoratissimus saepe appellatur.[4]