Collegium Trilingue

Hodiernum frontispicium "Collegii Trilinguis" Lovanii, anno 2010
Petrus Stockmans, qui fuit professor linguae graecae in Collegio Trilingui

Collegium Trilingue, sive Collegium Trium Linguarum, sive etiam Collegium Buslidianum (Francogallice: Collège des Trois-Langues), conditum est anno 1517 impensis curisque humanistae Hieronymi Buslidii, qui ut erat amicus Erasmi voluit institutionem humanisticam Lovanii in urbe ad bonas litteras promovendas instituere.

Collegium situm erat in Foro Piscium, loco frequentatissimo, populari et tumultuoso ubi habitabant piscatores et venumdabantur pisces et quo piscatores e bracchio fluminis Delae quae huc, coram domibus fluebat, afferebant de naviculis inter clangores turbae, dolia referta haringis et piscibus variis quorum foetor spargebatur ubique.

Hoc in collegio docebantur tres linguae: Graeca, Latina, Hebraïca.

Collegium, quod paulatim saeculis XVIImis et XVIIImis quasi pars Studii Generalis Lovaniensis factum est quocum intrinsecus erat conexum, perrexit suam vitam usque ad annum 1797 cum abolitum est Studium Generale Lovaniense.

Ultimus eius professor vivus fuit Stephanus Heuschling, mortuus anno 1847.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne