Rectio
Origo
Collegium Wolfson est unum collegiorum constituentium Universitatis Cantabrigiensis, quae Cantabrigiae, apud Anglos, sita est. Anno 1965 conditum post Bellum Mundanum II, numero studentium e toto mundo tunc augmentato, Wolfsonianum unum quattuor collegiorum quae solum discipulos annis 21 grandiores accipiunt, quorum plerique student ut Philosophiae Magistri vel Doctores fiant, tamen 15% ut Artium Baccalaurei titulum obtineant.
Olim “Universitatis Collegium” appellatum fuit, sed anno 1973 eius nomen pro Wolfsoniano commutatum est a Wolfson Fundamine munificae donationis gratia, autem Lee Seng Tee Bibliotheca Atriumque nomina trahunt a Dr. Lee Seng Tee, alio maximo benefactore collegii.
Novissime fundatum, Wolfsonianum antiquis moribus Universitatis non omnibus consequitur; nam usque ab collegio condito “Mensa Alta” numquam fuit et semper discipuli cum professoribus cenaverant, etsi habitus togam gerendi conservatus est. Wolfsonianum enimvero unum neotericissimorum Cantabrigiae collegiorum est, quod primum et studentes et professores feminas cooptavit, illi autem discipuli ab omnibus partibus orbis terrarum perveniunt.