Collembola sunt maxima e tribus stirpibus hexapodum quae olim sed non iam insecta habebantur (aliae sunt Protura et Diplura). Quamquam tres ordines (vel subclasses) aliquando in classe Entognathis disponuntur, quia internas oris partes habent, non videntur inter se cognatiores esse quam insectis, quae externas oris partes habent.
Collembola, singulis numeratis, sunt inter copiosissima animalia macroscopica: putantur circiter centum milia collembolarum in metro quadrato terrae habitare posse,[1] fere ubique in orbe terrarum ubi solum et materia propinqua (pulvini musci, lignum, herba, nidi formicarum et isopterorum) reperiuntur.[2]