Communitas Emmanuelis est consociatio religiosa catholica iuris pontificii e fidelibus praesertim laicis constans, quae, anno 1976 Lutetiae a Petro Goursat condita, iuxta Renovationis Charismaticae spiritualitatem agit, in quattuor et sexaginta saltem civitatibus operans. Spiritualitatis eius maximi momenti notae sunt vero adoratio Eucharistica, misericordia, evangelizatio.
![]() |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |