Communitas Europaea carbonis chalybisque

Vexillum communitatis

Communitas Europaea carbonis chalybisque[1] fuit oeconomica societas Europaea et praecursor Unionis Europaeae. Hac societate omnibus civitatibus sociis liber ad carbonem et chalybem aditus datum est, vectigalibus sublatis. Alta Auctoritas, quae dicitur, res inter civitates nova, creata est, qua communes industriae carbonis ac chalybis normae in omnibus civitatibus sociis ratae ac firmae edici potuerunt. Ita Communitas Europaea carbonis et chalybis prima fuit societas, quae certis in regionibus super plures nationes regebat.

Civitates conditores erant Belgica, Germania, Francia, Italia, Luxemburgum et Nederlandia. Foedus Communitatis Europaeae carbonis et chalybis, quod ictum est, ut per 50 annos valeret, die 23 Iulii anno 2002 finem habuit. Res foederis nunc Foedere de Unione Europaea componuntur.

  1. Attestatio nominis forma "Communitas Europaea carbonis et chalybis" in: "Diarium Europa" anni 2009, vide: Diarium Europa[nexus deficit]

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne