Communitas Sancti Martini

Communitas Sancti Martini (Turonensis) saeculorum sacerdotum ac diaconorum sodalitium est, qui apostolatum suum principaliter ad quamdam dioecesem ministrandam, commune vivunt ac peragunt (forma iuridica est 'consociatio clericalis publica iuris pontificalis'). Quae, mense Septembri 2023, circiter 185 cleros ac 90 alumnos comportat.

Cuius sedem atque domum formationis Condate (apud Blesas) ab anno 1993 usque ad annum 2014 habuit. Mense Septembri anno 2014 sedes ac domus formationis transferatae sunt in abbatiam Nostrae Dominae Evronis, pago Meduanae.

Plerumque octo anni formationis ab alumnis requiruntur, ut in numero membrorum ejusdem Communitatis interesse valeant.

Communitas Sancti Martini sua membra episcopis mandat, qui eis diversas apostolicas missiones - ministerium apud parrochiam, scholam, sanctuarium, domum pro senioribus - concredere desiderant. Quae sive Francia sive extra Franciam fiunt.

Vita communis et mobilitas duae principales notae vitae 'martinianae' videntur. Sodales, sacerdotes vel diaconi, saltem tres simul mandati, cum spirituali et pragmatica fraternitate convivunt ac collaborant.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne