Concerto delle donne (Italiane; nostra lingua 'consors feminarum' vel fortasse 'symphonia dominarum') fuit grex cantricum professionalium quae in curia Ferrariae Renascentia exeunte perfunctae sunt, sollertiá technicá et artisticá celebres. Consors ab Alphonso II, Duce Ferrariae, anno 1580 conditus est, et donec curia dissoluta est, anno 1597, duravit. Iacobus Vincenti, qui libros musicos edendos curavit, mulieres virtuose giovani (virtuosae iuvenes) laudavit, opiniones diaristarum et commentatorum illius temporis confirmans.[1]
Origines consortis erant in grege purpuratorum gravissimorum qui pro se intra musicam secretam ducis annis fere 1570/1580 haud sollemni more perfungebantur. Consors tum factus est grex professionalium musicorum feminorum, concerto delle donne, qui concentus pro personis interioris curiae circuli hospitibusque magni momenti praebuerunt. Eorum modus usitatus, qui concentum floridum et ornamentatissimum vehementius dixit, Ferrariam gloriá adfecit, compositoresque illius temporis penitus movit.
Concerto delle donne statum mulierum in musica professionali incitavit, et locum curiae Hestensis ut situs musicus continuavit. Consors conditus in profana musica Italica saeculo sexto decimi exeunte fuit gravissima res, musicaeque res mutatae in curia institutae magnam partem in evolutione madrigalis et deinde secunda practica egerunt.[2]
Barbara Strozzi fuit una ex ultimis huius modi compositoribus et perfunctoribus, qui ante medium saeculum septimum decimum antiquum iam habebatur.