Confoederatio Nationum | |
---|---|
Vexillum | |
Fundata | 10 Ianuarii 1920 |
Dissoluta | 20 Aprilis 1946 |
Praetorium | Genava |
Dux |
Confoederatio Nationum [Soc. Lat.][1] sive Societas Nationum [Soc. Lat.] (Helf.)[1] (Francice: Société des Nations; Anglice: League of Nations) fuit corpus internationale Deliberatione de pace componenda auctrice Lutetiae anno 1919 post primum bellum mundanum condita, id est postquam homines didicerunt quid mali bellum posset. In Confoederatione Nationum nationes mundi congredebantur, ut discordias inter civitates componerent, sub cognitione Kantii Ad pacem perpetuam. Societas Nationum duobus institutis utebatur, quae erant Societas Internationalis Laboris et Iudicium Permanentia inter Civitates (hodie Iudicium inter Civitates) Societas Civitatum dissoluta est anno 1945 post secundum bellum mundanum, quod Confoederatio Nationum prohibere non potuit, eique successit Consociatio Nationum.