Corollarium est propositum quod facile ex priori proposito sequitur.
Corollarium in mathematica usitate theorema sequitur. Usus vocis corollarii, potius quam propositi vel theorematis, est mera opinio. Propositum B est corollarium propositi A si B facile ex A deduci potest, vel est manifestum per se ex suae probatione, sed significatio facile et manifestum per se auctore et contextu variatur. Gravitas corollarii saepe secundaria, significatio primi theorematia primaria habetur; non verisimile est ut res B corollarium appelletur si suae consequentiae mathematicae sunt tam graves quam consequentiae rei A. Aliquando corollario est probatio quae deductionem explicat; aliquando deductio manifesta per se haberi potest.