Corpus inscriptionum Latinarum vel breviter CIL est editio omnium inscriptionum Latinarum antiquis temporibus aut incisarum aut scriptarum, quae notae sunt. Quae inscriptiones libris CIL ordine exhibentur et regionum, quibus locis ab archaeologis hos ducentos annos per mundum Romanum reliquias veterum inspicientibus repertae sunt, et generum. Profecto CIL, postquam a Theodoro Mommsen coeptum est, monumentum hereditatis veterum epigraphicae maximi momenti est factum. Constat autem ex septendecim tomis foliorum integrorum in septuaginta partes divisis, quibus centena milia et octoginta milia inscriptionum continentur. Accedunt tredecim codices tabularum indicumque supplementarii.