Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Costarica,[1][2][3] sive Ora Dives[2] (Hispanice plene república de Costa Rica), est civitas sui iuris Americae Mediae quae inter Nicaraguam septentrione, Panamam austroriente, Oceanum Pacificum occidente, et Mare Caribicum oriente sita est. Libertatem ab Hispania anno 1821 adepta est. Annis ab 1823 ad annum 1838 ad Rem Publicam Foederalem Mediae Americae pertinebat.
Costarica, prima civitatum, anno 1949 exercitum abolevit. Praeses Anscharius Arias, qui anno 1987 Praemio pacis componendae Nobeliano laureatus est, "Nonnulli," inquit, "vulnerabiles nos putant quod exercitu careamus; e contrario, quia exercitu caremus, eo ipso fortes sumus." Costarica est sola civitas in Mesoamerica quae democratia ex 1950 aut antea utitur. Costarica consistens fuit inter Latinamericanas civitates cum maximo Indice progressus humani, collocata loco 62 in terris anno 2012.
Costarica citata est a Nationum unitarum Programmate promotorio anno 2010 velut una e civitatibus quae valde maiorem progressionem humanam attigit quam aliae civitates cum similibus reditibus et anno 2011 in luce collocata est ab eodem programmate quia est bonus actor in sustentabilitate oecologica et quia habet meliorem progressionem humanam et aequalitatem quam regionis media. Anno 1980, sedes Universitatis pro Pace constituta est. Etiam est sola civitas quae quinque normas statuta mensurandae sustentabilitati oecologicae collegit. Civitas quinto loco mundano et primo Americano collocatur prout Indicem Executionis Ambitalis.
Anno 2007, Costaricensis gubernatio proposita ut Costarica prima civitas neutra carbonii anno 2021 fiat nuntiavit. Societas Fundata Oeconomicae Novae(en) Costaricam primam in anni 2009 Indice Planetae Felicis et anno 2012 rursus classificavit. Societas Fundata Oeconomicae Novae Costaricam velut oecologicissimam nationem in mundo anno 2009 etiam classificavit. Anno 2012, Costarica prima natio in continente Americana facta est quae venationem delectabilem prohibuit postquam nationalis legislatura populare consilium ampla margine probaret.