Cothurnus

Cothurni

Cothurnus (κόθορνος) fuit calceamenti genus Graecorum et Romanorum antiquorum, virorum aeque ac mulierum, ex corio fabricatum, quo venatores et tragoediarum actores utebantur. Cothurnus tragicus subere altius sublevato fiebat, ut histriones proceriores viderentur.[1][2]

Apud Graecos autem caliga tragica non κόθορνος, sed ἐμβάτης vel ὀκρίβας appellabatur.[3]


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne