Cryptobotania est studium variarum plantarum mirificarum quae a communitate scientifica non esse creduntur, sed in mythis, litteris, et relationibus incertis tractantur. Fabulae vulgares ethnicusque plantarum usus saepe ut investigatio interdisciplinaria evolvuntur et offeruntur pro speciebus ignotis, auctoribis sperantibus has species collectas esse vel melius agnosci. Aliquis scriptor vel investigator se cryptobotanista appellare potest; disciplina intra periodica cryptozoologica inspicitur et sustentur, sed per variantis scepticismi gradus ut protoscientia.[1]
Multae plantae revera non iam inventae vel descriptae sunt; usitate autem attingit cryptobotania plantas vanas, coniunctiones noxias vel salutares cum hominibus habere putatas. Fontes datorum secundarii vel exigui esse possunt; famae aut verisimiles aut absurdae esse possunt.[2]
Plantae quae homines edunt (vide illustrationem), saepissime in fictione populari inventae densasque Africae silvas habitantes, in famis conduntur plantarum quae mammalia capere et interficere possunt, sicut Nepenthes rajah.[3] Sunt autem famae non confirmatae, plerumque ex America Australi, quae arguunt species plantarum carnivorosarum non iam inventas esse, secundum librum The Beasts That Hide From Man Caroli Shuker, cryptozoologi Britannici.[4]