Cryptozoologia (Graece κρυπτός 'occultatum' + ζῷον 'animal' + λόγος 'studium') est genus scientiae falsae, investigatio animalium de quibus an sint aut non sint nescitur. Exempli gratia, vivorum animalium investigatio quae esse exstincta creduntur, sicut dinosauriorum; animalium quibus est nihil indicii physici, tamen quae in mythologia vel fabulis apparent aut visa esse fama sunt sicut Yeti et Chupacabra;[1] ferarum quae esse maxime procul a territorio endemico visa sunt, sicut "Alienorum Magnorum Felium."
Animalia quae a cryptozoologicia investigantur Anglice cryptid appellantur, quod verbum anno 1983 Ioannes Wall fecit.[2]
Cryptozoologia esse ramus zoologiae vel disciplina scientiae non agnota est.[1] Est exemplum scientiae falsae ob fiducia in fabellis et fabulis.[3][4][5]