Cubismus (ex cubo) est motus artis avant-garde saeculi vicensimi ineuntis qui picturam et sculpturam Europaeam commutavit, motusque cognatos in musica, litteris, et architectura inspiravit. Habitus est motus artis saeculi vicensimi maximi momenti.[1][2] Vocabulum late adhibetur cum varissimis generibus artis Lutetiae (plerumque Mons Martyrum, Mons Parnassus, et Puteaux) annis 1910 et 1920 effectis.
Praecursores et duces fuerunt Georgius Braque et Paulus Picasso, qui cum Andrea Lhote, Ioanne Metzinger, Alberto Gleizes, Roberto Delaunay, Henrico Le Fauconnier, Fernando Léger, et Ioanne Gris exemplaria motus excoluerunt.[3] Una ex primis notionibus quae ad Cubismum conduxerunt fuit repraesentatio formae trium dimensionum in ultimis Pauli Cézanne operibus.[4] Retrospectiva picturarum Cézannianarum exhibitio in Salon d'Automne anno 1904 habita fuerat, opera nova in hoc salon annis 1905 et 1906 exhibita sunt, cum duabus exhibitionibus retrospectivis post pictoris mortem anno 1907.[5] Res in artificibus Cubisticis quasi in membra discerpuntur et in unum abstracte reducuntur; praeterea, contra quendam rem ex uno loco visam, artifex rem ex variis locis depingit ad eam in maiore contextu repraesentandam.[6]
Longe lateque valebat Cubismus multum. Rapide circum orbem terrarum extendebatur, se variis modis evolvens. Initium in historia artis fuit rationis evolutionariae quae magnam diversitatem effecit, antecedentia diversissimorum artis motuum.[7]