Cultura occidentalis[1] sensu lato non solum ad mores et normas sed etiam ad patrimonia ideologica, ethica ac politica refertur. Etiamque consistit in rebus arte factis peculiaribus, quarum origo aut ratio ad Europam pertinet. Praeterea culturae occidentalis sunt civitates, quarum historia immigratione Europaea pernotuit, sicut civitates America Septentrionalis atque Australasiae.
Culturae occidentalis propria sunt complures mores artis, constitutiones legum, nec non scribendi et philosophandi traditiones praesertim ex mundo Graeco-Romano oriunda, etiamque patrimonia multorum gregum ethnicorum eorundemque linguarum, sicut Celtarum et Germanorum. Praeterea religio Christiana ad civilizationem occidentalem formandam post saeculum IV saltem quam purimum contulit.[3][4] Etiam in variis vitae actibus rationalismus, a philosophis Hellenisticis, scholasticis, humanistis, illuministis, itemque ab auctoribus revolutionis scientificae et innovationis partus et traditus, ad mentes hominum Europaeorum formandas multum contulit. Existimationes culturae occidentali communes per aetates a philosophia politica ductae sunt, cum disputationes rationales cogitationi liberae, adsumptioni iurum humanorum, egalitarismo nec non democratiae faveant.[5]