Curculio (Plautus)

Vide etiam paginam discretivam: Curculio (discretiva).
Curculio frumentarius, cui binomen est Sitophilus granarius.

Curculio est comoedia quam Plautus saeculo III a.C.n. exeunte vel II ineunte scripsit. Curculio[1] hac in fabula est persona parasiti sic iocose vocatus, quia Curculio est genus insectorum quae segetes (praecipue frumentum) vastant: adeo vorax est haec persona. Brevissima est e Plautinis fabulis, in 729 versibus consistens, archetypo Graeco ignoto.

  1. Fortasse idem verbum est atque "gurgulio" quocum saepe confunditur (Palladius I,19). Cf Caius/Gaius.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne