Curculionoidea

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Classis : Insecta 
Ordo : Coleoptera 
Subordo : Polyphaga 
Infraordo : Cucujiformia 
Superfamilia : Curculionoidea 
Latreille, 1802

Curculionoidea sunt superfamilia coleopterorum herbivorarum cuius species, naso praelongo praeditae, plerumque minus quam 6 millimetra longae sunt. Circiter 97 000 species inter nonnullas familias digestae describuntur, quarum non minus 83 000 inter Curculionidas inveniuntur. Species adhuc descriptae veri numeri exigua pars esse intelleguntur, multis saltem Curculionidis scientia nondum inventis, praecipue in silvis pluvialibus tropicis. Numerus finesque familiarum Curculionoideorum in scientia nondum constant.[1]

Superfamilia per orbem terrarum dilata est, continetque praeter Curculionidas notissimos seriem familiarum, quae partes huius haberi solebant. Sermone vulgari "curculiones" appellantur et Curculionoidea (in Roma antiqua praecipue genus Sitophilus) et larvae papilionis Nemapogonis, cum haec insecta non sint cognata sed frumento condito vesci ambo soleant;[2] in sermone scientifico Neolatino Curculio est nomen unius generis.

Austroplatypus incompertus, una ex superfamiliae speciebus, eusocialitatem exhibet, unum e paucis insectis praeter Hymenoptera et Isoptera quae sic se gerunt.

  1. Situs interretialis Curculionoideis dicatus.
  2. Plarre, Rudy. 2010. "An attempt to reconstruct the natural and cultural history of the granary weevil, Sitophilus granarius (Coleoptera: Curculionidae)". European Journal of Entomology 107, p. 5.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne