Cutis | |
---|---|
Cognitores | |
TA | A16.0.00.002 |
Anatomia | |
Structura externa cutis hominis |
Cutis[1](-is, f.) sive derma (Gr. δέρμα) est systema integumentarium vertebratorum, quod superficiem corporis tegit et multa alia officia perficit. Color cutis non solum inter species differt, sed in eadem specie variat (puta colores differentes inter nationes humanas).
In cute sunt glandulae (amphibiorum mucosae, avium uropygii glandulae, mammalium sudoriparae, quae sudorem ferunt, ut corpus calorem amittat, quae res perspiratio appellatur), vasa sanguinea et nervi (in mammalibus etiam musculi).
Supra cutem eminent denticuli (chondrichthyibus) aut squamae (osteichthyibus, reptilibus autem scuta) vel pennae (avibus) aut pili (mammalibus, inter quos Homo naevos quoque habet).
Bina depressiuncula cutis in buccis sita (praesertim in puellis inventa) gelasinus appellatur.