De abstinentia ab esu animalium (Porphyrius)

Porphyrius (c. 234-305) scriptor Abstinentiae.

De abstinentia ab esu animalium (Graece Περὶ ἀποχῆς ἐμψύχων) est Porphyrii philosophi Neoplatonici opus, quod de causis animae et morum vegetarismum hominibus et praesertim philosophis commendat. Quod opus anno 268 aut paulo post scriptum esse videtur.[1] De abstinentia ex quattuor constat libris, quorum suum quisque argumentum habet.

Porphyrius, audito Firmum Castricium, amicum suum quocum Plotinum philosophum audierat, suo repudiato vegetarismo ad carnium esum recurrisse,[2] epistula hortativa condiscipulum suum adducere statuit, ut a pravo more animum averteret. Titulus Latinus De abstinentia ab esu animalium eam carpit rem, ad quam defectio Castricii referri videtur.

Graecus autem titulus Περὶ ἀποχῆς ἐμψύχων magis generaliter ea quae hoc opere continentur describit, nam Porphyrius non solum de esu sed etiam de caede animalium disputat.[3] Graeci enim et Romani animalia sacrificare solebant. Post sacrificium partes edules carnis a colentibus edebantur aut a sacerdotibus vendebantur. At sacrificia non edendi sed colendi causa fiebant.

Ἔμψυχα autem non ad omnia animalia (ζῷα), sed solum ad animata sive animalia animà (ψυχή) praedita refertur. De vi et significatu animae ambigi potest, sed Porphyrus herbas vel plantas animà carere putare videtur. Ad Castricium ad vegetarismum rursus convertendum Porphyrius ex biologia theologia ethologia anthropologia magna graviaque praebet argumenta ad animalia homines deosque pertinentia.

Secundum Porphyrium animalia (exceptis igitur herbis) animam rationalem possident, quamquam minus rationalem quam homines, tametsi certa adfinitas adgnosci potest, sicut in sermonis communicatione (quoad sermonem animalium intellegere possumus). Quae cum ita sint, excepta praesenti sui defensione, nefas est animalia occidere, et summum nefas animalia occidere eo consilio, ut tibi et tuis compares carnem, cibum supervacuum ac insalubrem.

Qui philosophiam cum fide complectitur moderatum ordinatumque vitae habitum sequitur. Porphyrius et Castricius, quippe qui Platonis adsecutores essent, debebant perturbationem desiderio corporis animae adlatam in minimum reducere. Mentem enim credunt in intellectuali consistere anima, quae corpori mortali involuta a contemplatione dei in tempus recesserit. Quam neglegentiam Platonici variis causis adscripserunt. Quaecumque erat causa, anima, quippe quae in mortali corporeo mutabilique mundo habitet, corpori mortali tantam operam dare cogitur. Sed anima ad deum revolvi valet, et philosophus summa ope niti debet, ut corpus animamque ab exsistentiae contagione lustret.

Secundum Porphyrium, dei et homines et animalia omnia rationis participia sunt. Animalia minus rationalia sunt quam homines, sed nihilo minus humanae speciei adeo similia, quae occidere nefas sit, nisi forte nobis periculo sint; ita enim hominem infestum occidere fas est.[4] Homines autem minus rationales sunt quam dei, sed deos imitari valebunt, ut primum a corpore liberari poterint. Ergo intellegendum est deos nihil nocere nihilque desiderare — minimeque carnem mortuam. Dis enim exsanguia sacrificia vulgaria, sicut libum vel granum vel flores, grata esse. Philosophorum autem esse contemplationem desideriis corporis expertem offerre.

  1. Clark 2000:7.
  2. De abstinentia 1.1.1 ὡς τῆς ἀσάρκου καταγνοὺς τροφῆς ἐπὶ τὴν ἔνσαρκον ἀναδεδράμηκας πάλιν βοράν.
  3. Itaque Clark (2000) aptius titulo On Abstinence from Killing Animals usa est.
  4. De abstinentia 2.22.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne