De falsa legatione[1] (Graece Περί τῆς Παραπρεσβείας) est longissima oratio iudicialis anno 343 a Demosthene oratore Atheniensi scripta, qua oratione collegam in legatione ad Philippum II anno 346 facta Aeschinem proditionis accusabat. Orationem qua Aeschines ei respondit habemus. Nam ambo oratores anno 346 a.C.n. in eadem legatione ad regem Philippum in Macedoniam a populo missi erant, qui de pace cum Macedonum rege agerent et paulo post postquam pax in ecclesia a populo rata erat iterum qui iusiurandum regis de eadem pace reciperent. Post reditum per Timarchum Demosthenes Aeschinem proditionis accusare voluit sed antequam agere posset Aeschines Timarchum prostitutionis arcessivit qui, indignus iudicatus ne sententiam apud populum diceret aut publice quemquam apud iudices accusaret, actionem inceptam peragere non potuit. Quarto post anno ipse Demosthenes Aeschinem publice accusavit quod cum Macedonum rege contra Athenienses fecisset atque ipse scripsiset epistulam quam rex Atheniensibus remiserat[2]. Causa capitalis erat. Aeschines triginta suffragiis apud 501 iudices vicit et absolutus est, adiuvante Eubulo viro tum in republica maxime pollente[3]. Non in omnibus rebus eadem oratio apud iudices habita esse videtur atque hodie eam legimus. Ad publicationem aliquantum rescripta est.