De imperio Cn. Pompei

Bella Pompei annis 82-63 a.C.n. In locis auratis colore contra Mithridatem pugnavit.

De imperio Cn. Pompei vel Pro lege Manilia est oratio Ciceronis anno 66 a.C.n. ad Quirites habita, dum Cicero praetor fuit. C. Manilius, tribunus, legem proposuit quae Gn. Pompeio Magno in bello contra Mithridatem summum imperium dabat. Non modo imperium militum autem sed etiam imperium provinciarum Bithyniae et Ciliciae Pompeio dare vult. Cicero de "singulari eximiaeque virtute" Pompei loquitur (Man. 2). "Utinam, Quirites," inquit, "virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis ut haec vobis deliberatio difficilis esset quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis!" (Man. 27) Secundum Ciceronem, bonum et necessarium est Pompeio talem potestatem dare.

Michael de Albrecht dicit orationem esse quasi "speculum principis" (p. 523).


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne