De mirabilibus urbis Romae

De mirabilibus urbis Romae, libellus solo uno manuscripto servatus,[1] saeculo XII medio a quodam Magistro Gregorio Oxoniensi Latine conscriptus est, ut eo peregrinis mirabilia urbis Romae monstraret explicaretque.[2] Gregorius multum temporis in reliquias Romanas describendas contulit; inter alia "magica quaedam persuasione" statuae Veneris formosissimae identidem attractus est, quamvis procul habitans.[3] Magister Gregorius primus fuit, qui "Spinarii", figurae antiquae aeneae tum in Laterano asservatae, mentionem fecit.

Magister Gregorius, notus tantum ex prologo eius, aliis Romae descriptionibus usus non est, etsi librum De septem miraculis mundi Bedae attributum legerat. Non fuit peregrinus, quos ludibrio habuit, sed ad gregem ignotum hominum litterarum pertinuit, qui eum, ut libellum scriberet, coegerunt. Narrationes de ecclesiis Romanis breves sunt: Basilicam Vaticanam veterem et Archibasilicam Sanctissimi Salvatoris in Laterano non nisi quasi praeteriens commemorat, de Sancta Maria Rotunda (i.e. Pantheon) formae inusitatae causa loquitur. Ter Gregorium papam statuas antiquas destruxisse refert et Templum Minervae olim pulcherrimum fuisse, laboribus Christianorum autem detractum"[4]

  1. Exemplar saeculi XIII exeuntis "Narracio de mirabilibus urbis Romae" intitulatum in codice membranea, qui et alias litteras breves continet, in Collegio Sanctae Catharinae, Cantabrigiae (L v 87), asservatum est, ut refert M. R. James, "Magister Gregorius de Mirabilibus Urbis Romae" The English Historical Review 32 No. 128 (Mense Octobri, 1917:531–54) p. 531.
  2. G. McN. Rushforth, "Magister Gregorius de mirabilibus urbis Romae: a new description of Rome in the twelfth century" Journal of Roman Studies 9 1919:14-58, reprinted in Codice topografico della città di Roma vol. III:143-67
  3. Panofsky, Renaissance and Renascences in Western Art 1960, pp. 72sf.
  4. Ex citatione Anglica "once beautiful but torn down by the great efforts of the Christians" in en:De mirabilibus urbis Romae in linguam Latinam reversa.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne